Ille quidem ostendit, quidquid Lacedaemone tota Ostendi dignum conspicuumque fuit; Sed mihi laudatam cupienti cernere formam Lumina nil aliud quo caperentur erat. Ut vidi, obstipui praecordiaque intima sensi Attonitus curis intumuisse novis. His similes vultus, quantum reminiscor, habebat Venit in arbitrium cum Cytherea meum. Si tu venisses pariter certamen in illud, In dubio Veneris palma futura fuit! Magna quidem de te rumor praeconia fecit, Nullaque de facie nescia terra tua est; Nec tibi par usquam Phrygia nec solis ab ortu Inter formosas altera nomen habet! Crede sed hoc nobis! — minor est tua gloria vero, Famaque de forma paene maligna tua est; Plus hic invenio, quam quod promiserat illa, Et tua materia gloria victa sua est. Ergo arsit merito, qui noverat omnia, Theseus, Et visa es tanto digna rapina viro, More tuae gentis nitida dum nuda palaestra Ludis et es nudis femina mixta viris. Quod rapuit, laudo; miror, quod reddidit umquam. Tam bona constanter praeda tenenda fuit.