Parce, precor, fasso, nec vultu cetera duro Perlege, sed formae conveniente tuae. Iamdudum gratum est, quod epistula nostra recepta Spem facit, hoc recipi me quoque posse modo. Quae rata sit, nec te frustra promiserit, opto, Hoc mihi quae suasit, mater Amoris, iter; Namque ego divino monitu — ne nescia pecces — Advehor, et coepto non leve numen adest. Praemia magna quidem, sed non indebita, posco; Pollicita est thalamo te Cytherea meo. Hac duce Sigeo dubias a litore feci Longa Phereclea per freta puppe vias. Illa dedit faciles auras ventosque secundos — In mare nimirum ius habet orta mari. Perstet et ut pelagi, sic pectoris adiuvet aestum; Deferat in portus et mea vota suos. Attulimus flammas, non hic invenimus, illas. Hae mihi tam longae causa fuere viae, Nam neque tristis hiemps neque nos huc appulit error; Taenaris est classi terra petita meae. Nec me crede fretum merces portante carina Findere — quas habeo, di tueantur opes! Nec venio Graias veluti spectator ad urbes — Oppida sunt regni divitiora mei.