Troica caeduntur Phrygia pineta securi Quaeque erat aequoreis utilis arbor aquis; Ardua proceris spoliantur Gargara silvis, Innumerasque mihi longa dat Ida trabes. Fundatura citas flectuntur robora naves, Texitur et costis panda carina suis. Addimus antennas et vela sequentia malo; Accipit et pictos puppis adunca deos; Qua tamen ipse vehor, comitata Cupidine parvo Sponsor coniugii stat dea picta tui. Inposita est factae postquam manus ultima classi, Protinus Aegaeis ire lubebat aquis — At pater et genetrix inhibent mea vota rogando Propositumque pia voce morantur iter; Et soror, effusis ut erat, Cassandra, capillis, Cum vellent nostrae iam dare vela rates, 'Quo ruis?' exclamat, 'referes incendia tecum! Quanta per has nescis flamma petatur aquas!' Vera fuit vates; dictos invenimus ignes, Et ferus in molli pectore flagrat amor! Portubus egredior, ventisque ferentibus usus Applicor in terras, Oebali nympha, tuas. Excipit hospitio vir me tuus — hoc quoque factum Non sine consilio numinibusque deum!