Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam — Et faceres, sed te prima rapina tenet! Hunc si conspiciat quae conspicit omnia Phoebe, Iussus erit somnos continuare Phaon; Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno, Sed videt et Marti posse placere suo. O nec adhuc iuvenis, nec iam puer, utilis aetas, O decus atque aevi gloria magna tui, Huc ades inque sinus, formose, relabere nostros! Non ut ames oro, verum ut amere sinas. Scribimus, et lacrimis oculi rorantur obortis; Adspice, quam sit in hoc multa litura loco! Si tam certus eras hinc ire, modestius isses, Et modo dixisses 'Lesbi puella, vale!' Non tecum lacrimas, non oscula nostra tulisti; Denique non timui, quod dolitura fui. Nil de te mecum est nisi tantum iniuria; nec tu, Admoneat quod te, pignus, amantis, habes. Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem Ulla, nisi ut nolles inmemor esse mei. Per tibi — qui numquam longe discedat! — amorem, Perque novem iuro, numina nostra, deas, Cum mihi nescio quis 'fugiunt tua gaudia' dixit, Nec me flere diu, nec potuisse loqui!