Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho: Convenit illa mihi, convenit illa tibi. Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras, Cum profugum possis ipse referre pedem? Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda; Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris. An potes, o scopulis undaque ferocior omni, Si moriar, titulum mortis habere meae? Ah quanto melius iungi mea pectora tecum Quam poterant saxis praecipitanda dari! Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas, Visaque sunt totiens ingeniosa tibi. Nunc vellem facunda forem! dolor artibus obstat, Ingeniumque meis substitit omne malis. Non mihi respondent veteres in carmina vires; Plectra dolore iacent muta, dolore lyra. Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles, Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra, Lesbides, infamem quae me fecistis amatae, Desinite ad citharas turba venire mea! Abstulit omne Phaon, quod vobis ante placebat, Me miseram, dixi quam modo paene 'meus!' Efficite ut redeat; vates quoque vestra redibit. Ingenio vires ille dat, ille rapit.