Nec me Pyrrhiades Methymniadesve puellae, Nec me Lesbiadum cetera turba iuvant. Vilis Anactorie, vilis mihi candida Cydro; Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis, Atque aliae centum, quas hic sine crimine amavi; Inprobe, multarum quod fuit, unus habes. Est in te facies, sunt apti lusibus anni — O facies oculis insidiosa meis! Sume fidem et pharetram — fies manifestus Apollo; Accedant capiti cornua — Bacchus eris! Et Phoebus Daphnen, et Cnosida Bacchus amavit, Nec norat lyricos illa vel illa modos; At mihi Pegasides blandissima carmina dictant; Iam canitur toto nomen in orbe meum. Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque, Laudis habet, quamvis grandius ille sonet. Si mihi difficilis formam natura negavit, Ingenio formae damna repende meo. Sim brevis, at nomen, quod terras inpleat omnes, Est mihi; mensuram nominis ipsa fero. Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo Andromede, patriae fusca colore suae. Et variis albae iunguntur saepe columbae, Et niger a viridi turtur amatur ave.