ea cum diu clara et incendio similis effulsit, cogit se ac rotundat et fit ingens globus. diu is quoque grandis et terris adnexus adparet, dein paulatim decrescens et quanto decrescit eo clarior fugat novissime noctem, et cum die iam sol factus attollitur. extra sinum sunt Rhoetea litora, Rhoeteo et Dardania claris urbibus, Aiacis tamen sepulcro maxime inlustris. ab his fit artius mare, nec iam adluit terras, sed rursus dividens angusto Hellesponti freto litus obvium findit, facitque ut iterum terrae qua fluit latera sint. 19 Interius Bithyni sunt et Mariandyni, in ora Graiae urbes Abydos et Lampsacum et Parion et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio insignis est. Lampsacum Phocaeis appellantibus nomen ex eo traxit, quod consulentibus in quasnam terras potissimum tenderent responsum erat, ubi primum fulsisset ibi sedem capessere. tum rursus fit apertius mare Propontis. in id Granicus effunditur, pugna quae primum inter Persas et Alexandrum fuit nobilis. trans amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis imprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus. post Placia et Scylace parvae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus, ut incolae vocant Mysius. flumen Ryndacos in quae secuntur emittitur. circa angues nascuntur immanes, neque ob magnitudinem modo sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alveum eius aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant, supervoolantesque aves quamvis alte et perniciter ferantur absorbent. trans Ryndacum est Dascylos et quam Colophonii conlocavere Myrlea.