<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" n="1"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="75"><p>totus autem specus augustus et vere sacer, habitarique a diis et dignus et creditus, nihil non venerabile et quasi cum aliquo numine se ostentat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="76"><p>alius ultra est quem Typhoneum vocant, ore angusto et multum, ut experti tradidere, pressus, et ob id adsidua nocte suffusus neque unquam perspici facilis, sed quia aliquando cubile Typhonis fuit et quia nunc demissa in se confestim exanimat natura fabulaque memorandus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="77"><p>duo deinde promunturia sunt Sarpedon, finis aliquando regni Sarpedonis, et quod Ciliciam a Pamphylia distinguit Anemurium, interque ea Celenderis et Nagidos Samiorum coloniae; sed Celenderis Sarpedoni propior. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="78"><p>14 In Pamphylia est Melas navigabilis fluvius, oppidum Sida et alter fluvius Eurymedon. magna apud eum Cimonis Atheniensium ducis adversus Phoenicas et Persas navalis pugna atque victoria fuit. mare quo pugnatum est ex edito admodum colle prospectat Aspendos, quam Argivi condiderant, possedere finitimi. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="79"><p>deinde alii duo validissimi Cestros et Cataractes: Costros navigari facilis, hic quia se praecipitat ita dictus. inter eos Perga est oppidum, et Dianae quam ab oppido Pergaeam vocant templum. trans eosdem mons Sardemisos et Phaselis a Mopso condita finis Pamphyliae </p></div></div></div></body></text></TEI>