12 Phoenicen inlustravere Phoenices, sollers hominum genus et ad belli pacisque munia eximium: litteras et litterarum operas aliasque etiam artes, maria navibus adire, classe confligere, imperitare gentibus, regnum proeliumque conmenti. in ea est et Tyros aliquando insula, nunc adnexa terris deficit, quod ab inpugnante quondam Alexandro iacta opera. vici tenent ulteriora et adhuc opulenta Sidon, antequam a Persis caperetur maritimarum urbium maxima. ab ea ad promunturium Theuprosopon duo sunt oppida Bublos et Botrys: ultra tria fuerunt singulis inter se stadiis distantia; locus ex numero Tripolis dicitur. tum Simyra castellum et urbs non obscura Marathos. inde iam non obliqua pelago sed adversa adiacens Asia grandem sinum inflexo tractu litoris accipit. populi dites circumsident; situs efficit: quia regio fertilis crebris et navigabilibus alveis fluminum pervia diversas opes maris atque terrarum facili commercio permutat ac miscet. in eo prima est reliqua pars Syriae cui Antiochiae cognomen additur, et in ora eius urbes Seleucia, Hypatos, Berytos, Laodicea, Rosos, amnesque qui inter eas eunt Lycos et Hypatos et Orontes; tum mons Amanus et ab eo statim Myriandros et Cilices.