hoc primum angustum nec amplius decem milibus passuum patens terras aperit atque intrat. tum longe lateque diffusum abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coƫuntibus adeo in artum agitur ut minus mille passibus pateat. inde se rursus sed modice admodum laxat, rursusque etiam quam fuit artius exit in spatium. quo cum est acceptum, ingens iterum et magno *** et paludi ceterum exiguo ore coniungitur. id omne qua venit quaque dispergitur uno vocabulo Nostrum mare dicitur. angustias introitumque venientis nos fretum, Graeci porthmon appellant. qua diffunditur alia aliis locis cognomina acceptat. ubi primum se artat Hellespontus vocatur, Propontis ubi expandit, ubi iterum pressit Thracius Bosphorus, ubi iterum effudit Pontus Euxinus, qua paludi committitur Cimmerius Bosphorus, palus ipsa Maeotis. hoc mari et duobus inclutis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit; et ex diverso Nilus in pelagus. quod terrarum iacet a freto ad ea flumina ab altero latere Africam vocamus, ab altero Europen; ultra quicquid est Asia est. 2 Tribus hanc e partibus tangit oceanus, ita nominibus ut locis differens, Eous ab oriente, a meridie Indicus, a septentrione Scythicus. ipsa ingenti ac perpetua fronte versa ad orientem tantum ibi se in latitudinem effundit quantum Europe et Africa et quod inter ambas pelagus inmissum est. inde cum aliquatenus solida processit, ex illo oceano quem Indicum diximus, Arabicum mare et Persicum, ex Scythico Caspium recipit; et ideo qua recipit angustior, rursus expanditur, et fit tam lata quam fuerat. dein cum iam in suum finem aliarumque terrarum confinia devenit media nostris aequoribus excipitur, reliqua altero cornu pergit ad Nilum altero ad Tanain. ora eius cum alveo Nili amnis ripis descendit in pelagus, et diu sicut illud incedit ita sua litora porrigit; dein fit venienti obviam, et primum se ingenti ambitu incurvat, post se ingenti fronte ad Hellesponticum fretum extendit; ab eo iterum obliqua ad Bosphorum, iterum iterumque ad Ponticum latus curva, aditum Maeotidos transverso margine adtingit, ipsam gremio ad Tanain usque conplexa fit ripa qua Tanais est.