orae sic habitantur ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt et cultu deum quos patrios servant ac patrio more venerantur. proximis nullae quidem urbes stant, tamen domicilia sunt quae mapalia appellantur. victus asper et munditiis carens. primores sagis velantur, vulgus bestiarum pecudumque pellibus. humi quies epulaeque capiuntur. vasa ligno fiunt aut cortice. potus est lac sucusque bacarum. cibus est caro plurimum ferina: nam gregibus, quia id solum opimum est, quod potest parcitur. interiores incultius etiam secuntur vagi pecora, utque a pabulo ducta sunt ita se ac tuguria sua promovent, atque ubi dies deficit ibi noctem agunt. quanquam in familias passim et sine lege dispersi nihil in commune consultant, tamen quia singulis aliquot simul coniuges et plures ob id liberi adgnatique sunt nusquam pauci. ex his qui ultra deserta esse memorantur Atlantes solem exsecrantur et dum oritur et dum occidit ut ipsis agrisque pestiferum. nomina singuli non habent, non vescuntur animalibus, neque illis in quiete qualia ceteris mortalibus visere datur. trogodytae nullarum opum domini strident magis quam locuntur, specus subeunt alunturque serpentibus. apud Garamantas etiam armenta sunt eaque obliqua cervice pascuntur, nam pronis directa in humum cornua officiunt. nulli certa uxor est. ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur quos pro suis colant formae similitudine agnoscunt.