<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" n="1"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="26"><p>in eo est specus Herculi sacer, et ultra specum Tinge oppidum pervetus et ab Antaeo, ut ferunt, conditum. extat rei signum parma elephantino tergori exsecta ingens et ob magnitudinem nulli nunc usuro habilis, quam locorum accolae ab illo gestatam pro vero habent traduntque et inde eximie colunt. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="27"><p>deinde est mons praealtus, ei quem ex adverso Hispania adtollit obiectus: hunc Abilam illum Calpen vocant, Columnas Herculis utrumque. addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium oceanum ad quae nunc inundat admissum. hic iam mare latius funditur, submotasque vastius terras magno impetu inflectit. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="28"><p>ceterum regio ignobilis et vix quicquam inlustre sortita parvis oppidis habitatur, parva flumina emittit, solo quam viris <pb facs="melapomp_412926644_0014"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="29"><p>melior et segnitia gentis obscura. ex his tamen quae commemorare non piget montes sunt alti qui continenter et quasi de industria in ordinem expositi ob numerum Septem ob similitudinem Fratres nuncupantur.. Tumuada fluvius, et Rusigada et Siga parvae urbes, et portus cui Magno est cognomen ob spatium. Mulucha ille quem diximus amnis est nunc gentium olim regnorum quoque terminus, Bocchi Iugurthaeque. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="30"><p>6   Ab eo Numidia ad ripas exposita fluminis Ampsaci spatio quidem quam Mauretania angustior est, verum et culta magis et ditior. urbium quas habet maximae sunt Cirta procul a mari, nunc Sittianorum colonia, quondam regum domus, et cum Syphacis foret opulentissima, Iol ad mare aliquando ignobilis, nunc quia lubae regia fuit et quod Caesarea vocitatur inlustris. </p></div></div></div></body></text></TEI>