<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" n="1"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="21"><p>quantum incolitur eximie fertilis, verum quod pleraque eius inculta et aut harenis sterilibus obducta aut ob sitim caeli terrarumque deserta sunt aut infestantur multo ac malefico genere animalium, vasta est magis quam frequens. mare quo cingitur a septentrione Libycum, a meridie Aethiopicum, ab occidente Atlanticum dicimus. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="22"><p>in ea parte quae Libyco adiacet proxima Nilo provincia quam Cyrenas vocant; dein cui totius regionis vocabulo cognomen inditum est Africa. cetera Numidae et Mauri tenent, sed Mauri et in Atlanticum pelagus expositi. ultra Nigritae sunt et Pharusii usque ad Aethiopas. hi et reliqua huius et totum latus quod meridiem spectat usque in Asiae confinia possident. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="23"><p>at super ea quae Libyco mari adluuntur Libyes Aegyptii sunt et Leucoaethiopes et natio frequens multiplexque Gaetuli. deinde late vacat regio perpetuo tractu inhabitabilis. tum primos ab oriente Garamantas, post Augilas et Trogodytas, et ultimos ad occasum Atlantas audimus. intra, si credere libet, vix iam homines magisque semiferi Aegipanes et Blemyes et Gamphasantes et Satyri sine tectis ac sedibus passim vagi habent potius terras quam habitant. <pb facs="melapomp_412926644_0013"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="24"><p>haec summa nostri orbis, hae maximae partes, hae formae gentesque partium. nunc exactius oras situsque dicturo inde est commodissimum incipere unde terras Nostrum pelagus ingreditur, et ab his potissimum quae influenti dextra sunt; deinde stringere litora ordine quo iacent, peragratisque omnibus quae id mare attingunt legere etiam illa quae cingit oceanus; donec cursus incepti operis, intra extraque circumvectus orbem, illuc unde coeperit redeat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="25"><p>5   Dictum est Atlanticum esse oceanum qui terras ab occidente contingeret. hinc in Nostrum mare pergentibus laeva Hispania, Mauretania dextra est, primae partes illa Europae, haec Africae. eius orae finis Mulucha, caput atque exordium est promunturium quod Graeci Ampelusiam, Afri aliter sed idem significante vocabulo appellant. </p></div></div></div></body></text></TEI>