inde ad fretum nunc vaste retracta nunc prominens tres maximos sinus efficit, totidemque se in altum magnis frontibus evehit. extra fretum ad occidentem inaequalis admodum praecipue media procurrit; ad septentrionem, nisi ubi semel iterumque grandi recessu abducitur, paene ut directo limite extenta est. mare quod primo sinu accipit Aegaeum dicitur; quod sequenti in ore Ionium, Hadriaticum interius; quod ultimo nos Tuscum Grai Tyrrhenicum perhibent. gentium prima est Scythia, alia quam dicta est ad Tanain, media ferme Pontici lateris, hinc in Aegaei partem pertinens Thracia, huic Macedonia adiungitur. tum Graecia prominet, Aegaeumque ab Ionio. mari dirimit. Hadriatici latus Illyris occupat. inter ipsum Hadriaticum et Tuscum Italia procurrit. in Tusco intimo Gallia est, ultra Hispania. haec in occidentem diuque etiam ad septentrionem diversis frontibus vergit. deinde rursus Gallia est longe et a Nostri maris litoribus huc usque permissa. ab ea Germani ad Sarmatas porriguntur, illi ad Asiam. 4 Africa ab orientis parte Nilo terminata, pelago a ceteris, brevior est quidem quam Europe, quia nec usquam Asiae et non totis huius litoribus obtenditur, longior tamen ipsa quam latior, et qua ad fluvium adtingit latissima, utque inde procedit ita media praecipué in iuga exsurgens pergit incurva ad occasum, fastigatque se molliter; et ideo ex spatio paulatim adductior ubi finitur ibi maxime angusta est.