ipse Tanais ex Riphaeo monte deiectus adeo praeceps ruit, ut cum vicina flumina, tum Maeotis et Bophorus tum Ponti aliqua brumali rigore durentur, solus aestus hiememque iuxta ferens idem semper et sui similis incitatusque decurrat. ripas eius Sauromatae et ripis haerentia possident, una gens aliquot populi et aliquot nomina. primi Maeotidae Gynaecocratumenoe regna Amazonum, fecundos pabulo at alia steriles nudosque campos tenent. Budini Gelonion urbem ligneam habitant. iuxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant alunturque venando. tum continuis rupibus late aspera et deserta regio ad Aremphaeos usque permittitur. his iustissimi mores, nemora pro domibus, alimenta bacae, et feminis et maribus nuda sunt capita. sacri itaque habentur, adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. ultra surgit mons Riphaeus ultraque eum iacet ora quae spectat Asiae in Nostrum mare Tanainque vergentis quem dixi finis ac situs est, ac per eundem amnem in Maeotida remeantibus ad dexteram Europa est, modo sinistro latere innavigantium adposita. inde Riphaeis montibus proxuma, et huc enim pertinent, cadentes adsidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem intendentium admittant. deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen, quia grypi saevum et pertinax ferarum genus aurum terra penitus egestum mire amant mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. hominum primi sunt Scythae, Scytharumque quis singuli oculi esse dicuntur Arimaspoe, ab eis Essedones usque ad Maeotida. huius flexum Buces amnis secat. Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent dicti Amaxobioe. obliqua tunc ad Bosphorum plaga excurrens Ponto ac Maeotide includitur.