in ea primos hominum ab oriente accipimus Indos et Seras et Scythas. Seres media ferme Eoae partis incolunt, Indi et Scythae ultima: ambo late patentes neque in hoc tantum pelagus effusi. spectant enim etiam meridiem Indi, oramque Indici maris, nisi quoad aestus inhabitabilem efficiunt, diu continuis gentibus occupant. spectant et septentrionem Scythae, ac litus Scythicum, nisi unde frigoribus arobo centur, usque ad Caspium sinum possident. Indis proxima est Ariane, deinde Aria et Cedrosis et Persis ad sinum Persicum ***. hunc populi Persarum ambiunt, illum alterum Arabes. ab his quod in Africam restat Aethiopum est. illic Caspiani Scythis proximi sinum Caspium cingunt. ultra Amazones ultraque eas Hyperborei esse memorantur. interiora terrarum multae variaeque gentes habitant, Gandari et Pariani et Bactri, Sugdiani, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Propanisadae, Dahae super Scythas Scytharumarumque deserta, ac super Caspium sinum Comari, Massagetae, Cadusi, Hyrcani, Hiberi, super Amazonas et Hyperboreos Cimmerii, Cissianti, Achaei, Georgili, Moschi, Cercetae, Phoristae, Rimphaces, atque ubi in nostra maria tractus excedit Matiani, Tibarani et notiora iam nomina Medi, Armenii, Commageni, Murrani, Vegeti, Cappadoces, Gallograeci, Lycaones, Phryges, Pisidae, Isauri, Lydi, Syrocilices. rursus ex his quae meridiem spectant *** eaedemque gentes interiora litora tenent usque ad sinum Persicum. super hunc sunt Parthi et Assyrii, super illum alterum Babylonii, et super Aethiopas Aegyptii. ripis Nili amnis et mari proxima idem Aegyptii possident. deinde Arabia angusta fronte sequentia litora adtingit. ab ea usque ad flexum illum quem supra rettulimus Syria, et in ipso flexu Cilicia, extra autem Lycia et Pamphylia, Caria, Ionia, Aeolis, Troas usque ad Hellespontum. ab eo Bithyni sunt ad Thracium Bosphorum. circa Pontum aliquot populi alio alioque fine uno omnes nomine Pontici. ad lacum Maeotici, ad Tanaim Sauromatae. 3 Europa terminos habet. ab oriente Tanain et Maeotida et Pontum, a meridie reliqua Nostri maris, ab occidente Atlanticum, a septentrione Britannicum oceanum. ora eius forma litorum a Tanai ad Hellespontum, qua ripa est dicti amnis, qua flexum paludis ad Ponticum redigit, qua. Propontidi et Hellesponto latere adiacet, contrariis litoribus Asiae non opposita modo verum et similis est.