Chalybes proximi clarissimas habent Amison et Sinopen, cynici Diogenis patriam, amnium Halyn et Thermodonta. secundum Halyn urbs est Lycasto, at Thermodonta campus. in eo fuit Themiscurum oppidum, fuere et Amazonum castra, ideo Amazonium vocant. Tabereni Chalybas adtingunt, quibus in lusu risuque summum bonum est. ultra Mossyni turres ligneas subeunt, notis corpus omne persignant, propatulo vescuntur, promisce concumbunt et palam, reges suffragio deligunt, vinculisque et artissima custodia tenent, atque ubi culpam prave quid inperando meruere, inedia diei totius adficiunt, ceterum asperi inculti pernoxii adpulsis. dein minus feri, verum et hi inconditis moribus, Macrocephali, Bechiri, Buxeri. rarae urbes: Cerasunta et Trapezos maxime inlustres. inde is locus est ubi finem ductus a Bosphoro tractus accipit, atque inde se in sinu adversi litoris flexus adtollens angustissimum Ponti facit angulum. hic sunt Colchi, huc Phasis erumpit, hic eodem nomine quo amnis est a Themistagora Milesio deductum oppidum, hic Phrixi templum et lucus, fabula vetere pellis aureae nobilis. hinc orti montes longo se iugo et donec Riphaeis coniungantur exporrigunt; qui altera parte in Euxinum et Maeotida et Tanain, altera in Caspium pelagus obversi, Cerauni dicuntur, idem aliubi Taurici Moschi Amazonici Caspii Coraxici Caucasi, ut aliis aliisve adpositi gentibus ita aliis aliisque dicti nominibus.