<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" xml:lang="lat"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1" n="1"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="1"><p><pb facs="melapomp_412926644_0007"/>Orbis situm dicere aggredior, impeditum opus et facundiae minime capax (constat enim fere gentium locorumque nominibus et eorum perplexo satis ordine, quem persequi longa est magis quam benigna materia) verum aspici tamen cognoscique dignissimum, et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsa sui contemplatione pretium operae attendentium absolvat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="2"><p>dicam autem alias plura et exactius, nunc ut quaeque erunt arissima et strictim. ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint atque habitentur expediam, deinde rursus oras omnium et litora ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit pelagus, additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="3"><p>1   Omne igitur hoc, quidquid est cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est et uno ambitu se cunctaque amplectitur. partibus differt; unde sol oritur oriens nuncupatur aut ortus, quo demergitur occidens vel occasus, qua decurrit meridies, ab adversa parte septentrio. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="4"><p>huic medio terra sublimis cingitur <pb facs="melapomp_412926644_0008"/> undique mari, eodemque in duo latera quae hemisphaeria nominant ab oriente divisa ad occasum zonis quinque distinguitur. mediam aestus infestat, frigus ultimas; reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. antichthones alteram, nos alteram incolimus. illius situs ob ardorem intercedentis plagae incognitus, huius dicendus est. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0929.phi001.ogl-lat1:1" n="5"><p>haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quattuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. suis locis illa referentur. </p></div></div></div></body></text></TEI>