Hinc acies statura ducum est. Caesarne senatus Victor erit? Non tam caeco trahis omnia cursu, Teque nihil, Fortuna, pudet. Multisne rebellis Gallia iam lustris aetasque impensa labori Dant animos? Rheni gelidis quod fugit ab undis, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Territa quaesitis ostendit terga Britannis? An vanae tumuere minae, quod fama furoris Expulit armatam patriis e sedibus Urbem? Heu demens, non te fugiunt, me cuncta sequuntur: Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit. Idem ego per Sythici profugum divortia Ponti Indomitum regem, Romanaque fata morantem, Ad mortem, Sulla felicior, ire coegi. Pars mundi mihi nulla vacat: sed tota tenetur Terra meis, quocumque iacet sub sole, tropaeis. Hinc me victorem geldas ad Phasidos undas Arctos habet: calida medius mihi cognitus axis Aegypto, atque umbras nusquam flectente Syene. Occasus mea iura timent, Tethynque fugacem Qui ferit Hesperius post omnia flumina Baetis. Me domitus cognovit Arabs, me Marte feroces Heniochi, notique erepto vellere Colchi. Cappadoces mea signa timent: et dedita sacris Incerti Iudaea dei, mollisque Sophene. Armenios, Cilicasque feros, Taurosque subegi. Quod socero bellum, praeter civile, reliqui?