Iam tetigit sanguis pollutos Caesaris enses. Di melius, belli tulimus quod damna priores. Coeperit inde nefas. Iamiam, me praeside, Roma Supplicium poenamque petat. Neque enim ista vocari Proelia iusta decet, patriae sed vindicis iram. Nec magis hoc bellum est, quam cum Catilina paravit Arsuras in tecta faces, sociusque furoris Lentulus, exsertique manus vesana Cethegi. O rabies miseranda ducis! Cum fata Camillis Te, Caesar, magnisque velint miscere Metellis, Ad Cinnas Mariosque veni. Sternere profecto, Ut Catulo iacuit Lepidus, nostrasque secures Passus, Sicanio tegitur qui Carbo sepulcro, Quique feros movit Sertorius exsul Iberos. Quamquam, si qua fides, his te quoque iungere, Caesar, Invideo, nostrasque manus quod Roma furenti Opposuit. Parthorum utinam post praelia sospes, Et Scythicis Crassus victor remeasset ab oris, Ut simili caussa caderes, qua Spartacus hostis. Te quoque si superi titulis accedere nostris Iusserunt, valet in torquendo dextera pilo: Peridus haec iterum circum praecordia sanguis Incaluit: disces non esse ad bella fugaces, Qui pacem potuere pati. Licet ille solutum Defectumque vocet, ne vos mea terreat aetas. Dux sit in his castris senior, dum miles in illis. Quo potuit civem populus perducere liber, Adscendi, supraque nihil, nisi regna, reliqui. Non privata cupit, Romana quisquis in urbe Pompeium transire parat. Hinc consul uterque,