Erigit, et mediis subrepsit vinea muris: Ecce, nefas belli, reseratis agmina portis Captivum traxere ducem, civisque superbi Constitit ante pedes. Vultu tamen alta minaci Nobilitas recta ferrum cervice poposcit. Scit Caesar poenamque peti, veniamque timeri. Vive, licet nolis, et nostro munere, dixit, Cerne diem. Victis iam spes bona partibus esto, Exemplumque mei: vel, si libet, arma retenta; Et nihil hac venia, si viceris ipse, paciscor. Fatur, et adstrictis laxari vincula palmis Imperat. Heu quanto melius vel caede peracta Parcere Romano potuit fortuna pudori; Poenarum extremum cui fit, quod castra secutus Sit patriae Magnumque ducem totumque senatum, Ignosci. Premit ille graves interritus iras, Et secum: Romamne petes, pacisque recessus, Degener? In medios belli non ire furores, Iamdudum moriture, paras? Rue certus, et omnes Lucis rumpe moras, et Caesaris effuge munus. Nescius interea capti ducis, arma parabat Magnus, ut immixto firmaret robore partes. Iamque secuturo iussurus classica Phoebo, Tentandasque ratus moturi militis iras, Adloquitur tacitas veneranda voce cohortes: O scelerum ultores, melioraque signa secuti, O vere Romana manus, quibus arma senatus Non privata dedit, voti deposcite pugnam. Ardent Hesperii saevis populatibus agri: Gallica per gelidas rabies effunditur Alpes: