Concessa pudet ire via, civemque videri. Tunc urbes Latii dubiae, varioque favore Ancipites, quamquam primo terrore ruentis Cessurae belli, denso tamen aggere firmant Moenia, et abrupto circumdant undique vallo: Saxorumque orbes, et quae super eminus hostem Tela petant, altis murorum turribus aptant. Pronior in Magnum populus, pugnatque minaci Cum terrore fides: ut, cum mare possidet Auster Flatibus horrisonis, hunc aequora tota sequuntur: Si rursus tellus, pulsu laxata tridentis Aeolii, tumidis immittat fluctibus Eurum, Quamvis icta novo, ventum tenuere priorem Aequora, nubiferoque polus cum cesserit Euro, Vindicat unda Notum. Facilis sed vertere mentes Terror erat, dubiamque fidem fortuna ferebat. Gens Hetrusca fuga trepidi nudata Libonis, Iusque sui pulso iam perdidit Umbria Thermo. Nec gerit auspiciis civilia bella paternis Caesaris audito conversus nomine Sulla. Varus, ut admotae pulsarunt Auximon alae, Per diversa ruens neglecto moenia tergo, Qua silvae, qua saxa, fugit. Depellitur arce Lentulus Asculea. Victor cedentibus instat, Divertitque acies: solusque ex agmine tanto Dux fugit, et nullas ducentia signa cohortes. Tu quoque commissae nudatam deseris arcem, Scipio, Nuceriae: quamquam firmissima pubes His sedeat castris, iampridem Caesaris armis Parthorum seducta metu: qua Gallica damna