Legitimaeque faces, gradibusque adclivis eburnis Stat torus, et picto vestes discriminat auro: Turritaque premens frontem matrona corona Translata vetuit contingere limina planta. Non, timidum nuptae leviter tectura pudorem, Lutea demissos velarunt flammea vultus: Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos. Sic, ut erat, moesti servat lugubria cultus, Quoque modo natos, hoc est amplexa maritum. Obsita funerea celatur purpura lana; Non soliti lusere sales: nec more Sabino Excepit tristis convicia festa maritus. Pignora nulla domus, nulli coiere propinqui. Iunguntur taciti, contentique auspice Bruto. Ille nec horrificam sancto dimovit ab ore Caesariem, duroque admisit gaudia vultu. - Ut primum tolli feralia viderat arma, Intonsos rigidam in frontem descendere canos Passus erat, moestamque genis increscere barbam. Uni quippe vacat studiisque odiisque carenti, Humanum lugere genus. - Nec foedera prisci Sunt tentata tori: iusto quoque robur amori Restitit. Hi mores, haec duri immota Catonis Secta fuit: servare modum, finemque tenere, Naturamque sequi, patriaeque impendere vitam; Nec sibi, sed toti genitum se credere mundo. Huic epulae, vicisse famem: magnique penates, Submovisse hiemem tecto: pretiosaque vestis,