Noxque diem coelo totidem per signa sequetur, Nulla fides regni sociis, omnisque potestas Impatiens consortis erit. Nec gentibus ullis Credite, nec longe fatorum exempla petantur. Fraterno primi maduerunt sanguine muri. Nec pretium tanti tellus pontusque furoris Tunc erat: exiguum dominos commisit asylum. Temporis augusti mansit concordia discors; Paxque fuit non sponte ducum. Nam sola futuri Crassus erat belli medius mora. Qualiter, undas Qui secat et geminum gracilis mare separat Isthmos, Nec patitur conferre fretum; si terra recedat, Ionium Aegaeo franget mare: sic, ubi, saeva Arma ducum dirimens, miserando funere Crassus Assyrias Latio maculavit sanguine Carras, Parthica Romanos solverunt damna furores. Plus illa vobis acie, quam creditis, actum est, Arsacidae: bellum victis civile dedistis. Dividitur ferro regnum: populique potentis, Quae mare, quae terras, quae totum continet orbem, Non cepit fortuna duos. Nam pignora iuncti Sanguinis, et diro ferales omine tedas Abstulit ad manes, Parcarum, Iulia, saeva Intercepta manu. Quodsi tibi fata dedissent Maiores in luce moras, tu sola furentes Inde virum poteras atque hinc retinere parentem, Armatasque manus excusso iungere ferro, Ut generos mediae soceris iunxere Sabinae. Morte tua discussa fides, bellumque movere Permissum ducibus. Stimulos dedit aemula virtus.