Poenus erit: nulli penitus discindere ferro Contigit: alta sedent civilis vulnera dextrae. Quodsi non aliam venturo fata Neroni Invenere viam, magnoque aeterna parantur Regna deis, coelumque suo servire tonanti Non nisi saevorum potuit post bella Gigantum: Iam nihil, o superi, querimur: scelera ipsa nefasque Hac mercede placent: diros Pharsalia campos Impleat, et Poeni saturentur sanguine manes; Ultima funesta concurrant proelia Munda. His, Caesar, Perusina fames, Mutinaeque labores Accedant fatis; et quas premit aspera classes Leucas; et ardenti servilia bella sub Aetna: Multum Roma tamen debet civilibus armis, Quod tibi res acta est. Te, quum, statione peracta, Astra petes serus, praelati regia coeli Excipiet, gaudente polo, seu sceptra tenere, Seu te flammigeros Phoebi conscendere currus, Telluremque nihil mutato sole timentem Igne vago lustrare iuvet: tibi numine ab omni Cedetur, iurique tuo natura relinquet, Quis deus esse velis, ubi regnum ponere mundi. Sed neque in Arctoo sedem tibi legeris orbe, Nec polus aversi calidus qua vergitur Austri; Unde tuam videas obliquo sidere Romam. Aetheris immensi partem si presseris unam, Sentiet axis onus. Librati pondera coeli Orbe tene medio: pars aetheris illa sereni Tota vacet, nullaeque obstent a Caesare nubes. Tunc genus humanum positis sibi consulat armis,