ita duo deinceps reges, alius alia via, ille bello hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos, Numa tres et quadraginta. cum valida tur tum temperata et belli et pacis artibus erat civitas. Numae morte ad interregnum res rediit. inde Tullum Hostilium, nepotem Hostili, cuius in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus iussit; patres auctores facti. hic non solum proximo regi dissimilis sed ferocior etiam quam Romulus fuit. cum aetas viresque tum avita quoque gloria animum stimulabat. senescere igitur civitatem otio ratus undique material materiam excitandi belli quaerebat. forte evenit, ut agrestes Romani ex Albano agro, Albani ex Romano praedas in vicem agerent. imperitabat tur tum C. Cluilius Albae. utrimque legati fere sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus praeceperat suis, ne quid prius quam mandata agerent; satis sciebat negaturum Albanum; ita pie bellum indici posse.