et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum. inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem; addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant; ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique cum eo erant circumagerent frenis equos, terga vertunt; multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant. non tamen eripuere se hosti; haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit. belli Fidenatis contagione inritati Veientium animi et consanguinitate — nam Fidenates quoque Etrusci fuerunt — , et quod ipsa propinquitas loci, si Romana arma omnibus infesta finitimis essent, stimulabat, in fines Romanos excucurrerunt populabundi magis quam iusti more belli.