earn eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat. itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est. et cum his quidem insperata pax erat; aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum. Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere. iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est. inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur; tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit. excitus Romulus — neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat — exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat. ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa obsita virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit; cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit. fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.