dignis carminibus narrari cena Thyestae: singula quaeque locum teneant sortita decentem. interdum tamen et vocem comoedia tollit iratusque Chremes tumido delitigat ore; et tragicus plerumque dolet sermone pedestri, Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque proiicit ampullas et sesquipedalia verba, si curat cor spectantis tetigisse querella. non satis est pulchra esse poemata: dulcia sunto et quocumque volent animum auditoris agunto. ut ridentibus adrident, ita flentibus adflent humani voltus. si vis me flere, dolendum est primum ipsi tibi: tum tua me infortunia laedent, Telephe vel Peleu; male si mandata loqueris, aut dormitabo aut ridebo. tristia maestum voltum verba decent, iratum plena minarum, ludentem lasciva, severum seria dictu. format enim natura prius nos intus ad omnem fortunarum habitum: iuvat aut inpellit ad iram aut ad humum maerore gravi deducit et angit: post effert animi motus interprete lingua. si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani tollent equites peditesque cachinnum. intererit multum, Davusne loquatur an heros, maturusne senex an adhuc florente iuventa fervidus, et matrona potens an sedula nutrix, mercatorne vagus cultorne virentis agelli, Colchus an Assyrius, Thebis nutritus, an Argis. aut famam sequere aut sibi convenientia finge scriptor. honoratum si forte reponis Achillem,