<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi006.perseus-lat2"><l n="373">non homines, non Di, non concessere columnae. </l><l n="374">ut gratas inter mensas symphonia discors </l><l n="375">et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver </l><l n="376">offendunt, poterat duci quia cena sine istis: </l><l n="377">sic animis natum inventumque poema iuvandis, </l><l n="378">si paulum summo decessit, vergit ad imum. </l><l n="379">ludere qui nescit, campestribus abstinet armis </l><l n="380">indoctusque pilae discive trochive quiescit, </l><l n="381">ne spissae risum tollant inpune coronae: </l><l n="382">qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni? </l><l n="383">liber et ingenuus, praesertim census equestrem </l><l n="384">summam nummorum vitioque remotus ab omni. </l><l n="385">tu nihil invita dices faciesve Minerva: </l><l n="386">id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim </l><l n="387">scripseris, in Meti descendat iudicis auris </l><l n="388">et patris et nostras nonumque prematur in annum </l><l n="389">membranis intus positis: delere licebit, </l><l n="390">quod non edideris, nescit vox missa reverti. 


            </l><l n="391">silvestris homines sacer interpresque Deorum </l><l n="392">caedibus et victu foedo deterruit Orpheus, </l><l n="393">dictus ob hoc lenire tigres rabidosque leones; </l><l n="394">dictus et Amphion, Thebanae conditor urbis, </l><l n="395">saxa movere sono testudinis et prece blanda </l><l n="396">ducere quo vellet. fuit haec sapientia quondam, </l><l n="397">publica privatis secernere, sacra profanis, </l><l n="398">concubitu prohibere vago, dare iura maritis, </l></div></body></text></TEI>