<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi006.perseus-lat2"><l n="361">ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, </l><l n="362">te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; </l><l n="363">haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, </l><l n="364">iudicis argutum quae non formidat acumen; </l><l n="365">haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. </l><l n="366">o maior iuvenum, quamvis et voce paterna </l><l n="367">fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum </l><l n="368">tolle memor, certis medium et tolerabile rebus </l><l n="369">recte concedi: consultus iuris et actor </l><l n="370">causarum mediocris abest virtute diserti  </l><l n="371">Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, </l><l n="372">sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis </l><l n="373">non homines, non Di, non concessere columnae. </l><l n="374">ut gratas inter mensas symphonia discors </l><l n="375">et crassum unguentum et Sardo cum melle papaver </l><l n="376">offendunt, poterat duci quia cena sine istis: </l><l n="377">sic animis natum inventumque poema iuvandis, </l><l n="378">si paulum summo decessit, vergit ad imum. </l><l n="379">ludere qui nescit, campestribus abstinet armis </l><l n="380">indoctusque pilae discive trochive quiescit, </l><l n="381">ne spissae risum tollant inpune coronae: </l><l n="382">qui nescit versus, tamen audet fingere. quidni? </l><l n="383">liber et ingenuus, praesertim census equestrem </l><l n="384">summam nummorum vitioque remotus ab omni. </l><l n="385">tu nihil invita dices faciesve Minerva: </l><l n="386">id tibi iudicium est, ea mens. siquid tamen olim </l><l n="387">scripseris, in Meti descendat iudicis auris </l><l n="388">et patris et nostras nonumque prematur in annum </l><l n="389">membranis intus positis: delere licebit, </l><l n="390">quod non edideris, nescit vox missa reverti. 


            </l></div></body></text></TEI>