<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi006.perseus-lat2"><l n="347">sunt delicta tamen, quibus ignovisse velimus: </l><l n="348">nam neque chorda sonum reddit quem volt manus et mens, </l><l n="349">poscentique gravem persaepe remittit acutum, </l><l n="350">nec semper feriet quodcumque minabitur arcus. </l><l n="351">verum ubi plura nitent in carmine, non ego paucis </l><l n="352">offendar maculis, quas aut incuria fudit </l><l n="353">aut humana parum cavit natura. quid ergo est? </l><l n="354">ut scriptor si peccat idem librarius usque, </l><l n="355">quamvis est monitus, venia caret, et citharoedus </l><l n="356">ridetur, chorda qui semper oberrat eadem, </l><l n="357">sic mihi, qui multum cessat, fit Choerilus ille, </l><l n="358">quem bis terve bonum cum risu miror; et idem </l><l n="359">indignor, quandoque bonus dormitat Homerus; </l><l n="360">verum operi longo fas est obrepere somnum. </l><l n="361">ut pictura poesis: erit quae, si propius stes, </l><l n="362">te capiat magis, et quaedam, si longius abstes; </l><l n="363">haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, </l><l n="364">iudicis argutum quae non formidat acumen; </l><l n="365">haec placuit semel, haec deciens repetita placebit. </l><l n="366">o maior iuvenum, quamvis et voce paterna </l><l n="367">fingeris ad rectum et per te sapis, hoc tibi dictum </l><l n="368">tolle memor, certis medium et tolerabile rebus </l><l n="369">recte concedi: consultus iuris et actor </l><l n="370">causarum mediocris abest virtute diserti  </l><l n="371">Messallae nec scit quantum Cascellius Aulus, </l><l n="372">sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis </l></div></body></text></TEI>