<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi006.perseus-lat2"><l n="295">ingenium misera quia fortunatius arte </l><l n="296">credit et excludit sanos Helicone poetas </l><l n="297">Democritus, bona pars non unguis ponere curat, </l><l n="298">non barbam, secreta petit loca, balnea vitat. </l><l n="299">nanciscetur enim pretium nomenque poetae, </l><l n="300">si tribus Anticyris caput insanabile numquam </l><l n="301">tonsori Licino conmiserit. o ego laevus, </l><l n="302">qui purgor bilem sub verni temporis horam. </l><l n="303">non alius faceret meliora poemata; verum </l><l n="304">nil tanti est. ergo fungar vice cotis, acutum </l><l n="305">reddere quae ferrum valet exsors ipsa secandi; </l><l n="306">munus et officium, nil scribens ipse, docebo, </l><l n="307">unde parentur opes, quid alat formetque poetam, </l><l n="308">quid deceat, quid non, quo virtus, quo ferat error. 


            </l><l n="309">scribendi recte sapere est et principium et fons. </l><l n="310">rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae </l><l n="311">verbaque provisam rem non invita sequentur.  </l><l n="312">qui didicit, patriae quid debeat et quid amicis, </l><l n="313">quo sit amore parens, quo frater amandus et hospes, </l><l n="314">quod sit conscripti, quod iudicis officium, quae </l><l n="315">partes in bellum missi ducis, ille profecto </l><l n="316">reddere personae scit convenientia cuique. </l><l n="317">respicere exemplar vitae morumque iubebo </l><l n="318">doctum imitatorem et vivas hinc ducere voces. </l><l n="319">interdum speciosa locis morataque recte </l><l n="320">fabula nullius veneris, sine pondere et arte, </l></div></body></text></TEI>