accessit numerisque modisque licentia maior. indoctus quid enim saperet liberque laborum rusticus urbano confusus, turpis honesto? sic priscae motumque et luxuriem addidit arti tibicen traxitque vagus per pulpita vestem; sic etiam fidibus voces crevere severis, et tulit eloquium insolitum facundia praeceps utiliumque sagax rerum et divina futuri sortilegis non discrepuit sententia Delphis. carmine qui tragico vilem certavit ob hircum, mox etiam agrestis Satyros nudavit et asper incolumi gravitate iocum temptavit eo quod inlecebris erat et grata novitate morandus spectator functusque sacris et potus et exlex. verum ita risores, ita commendare dicacis conveniet Satyros, ita vertere seria ludo, ne, quicumque Deus, quicumque adhibebitur heros, regali conspectus in auro nuper et ostro, migret in obscuras humili sermone tabernas aut, dum vitat humum, nubis et inania captet. effutire levis indigna tragoedia versus, ut festis matrona moveri iussa diebus, intererit Satyris paulum pudibunda protervis. non ego inornata et dominantia nomina solum verbaque, Pisones, Satyrorum scriptor amabo nec sic enitar tragico differre colori, ut nihil intersit, Davusne loquatur et audax Pythias, emuncto lucrata Simone talentum, an custos famulusque Dei Silenus alumni. ex noto fictum carmen sequar, ut sibi quivis