<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi006.perseus-lat2"><l n="181">quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae </l><l n="182">ipse sibi tradit spectator: non tamen intus </l><l n="183">digna geri promes in scaenam multaque tolles </l><l n="184">ex oculis, quae mox narret facundia praesens: </l><l n="185">ne pueros coram populo Medea trucidet </l><l n="186">aut humana palam coquat exta nefarius atreus </l><l n="187">aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. </l><l n="188">quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. 


            </l><l n="189">neve minor neu sit quinto productior actu </l><l n="190">fabula quae posci volt et spectanda reponi. </l><l n="191">nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus </l><l n="192">inciderit, nec quarta loqui persona laboret. </l><l n="193">actoris partis chorus officiumque virile </l><l n="194">defendat, neu quid medios intercinat actus </l><l n="195">quod non proposito conducat et haereat apte. </l><l n="196">ille bonis faveatque et consilietur amice  </l><l n="197">et regat iratos et amet pacare tumentis, </l><l n="198">ille dapes laudet mensae brevis, ille salubrem </l><l n="199">iustitiam legesque et apertis otia portis, </l><l n="200">ille tegat conmissa Deosque precetur et oret, </l><l n="201">ut redeat miseris, abeat fortuna superbis. </l><l n="202">tibia non, ut nunc orichalco, vincta tubaeque </l><l n="203">aemula, sed tenuis simplexque foramine pauco </l><l n="204">adspirare et adesse choris erat utilis atque </l><l n="205">nondum spissa nimis complere sedilia flatu; </l><l n="206">quo sane populus numerabilis, utpote parvos, </l><l n="207">et frugi castusque verecundusque coibat. </l><l n="208">postquam coepit agros extendere victor et urbis </l><l n="209">latior amplecti murus vinoque diurno </l><l n="210">placari Genius festis inpune diebus, </l></div></body></text></TEI>