mandentur iuveni partes pueroque viriles: semper in adiunctis aevoque morabitur aptis. aut agitur res in scaenis aut acta refertur. segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator: non tamen intus digna geri promes in scaenam multaque tolles ex oculis, quae mox narret facundia praesens: