<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text xml:lang="lat"><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0893.phi006.perseus-lat2"><l n="165">sublimis cupidusque et amata relinquere pernix. </l><l n="166">conversis studiis aetas animusque virilis  </l><l n="167">quaerit opes et amicitias, inservit honori, </l><l n="168">conmisisse cavet quod mox mutare laboret. </l><l n="169">multa senem circumveniunt incommoda, vel quod </l><l n="170">quaerit et inventis miser abstinet ac timet uti, </l><l n="171">vel quod res omnis timide gelideque ministrat, </l><l n="172">dilator, spe longus, iners avidusque futuri, </l><l n="173">difficilis, querulus, laudator temporis acti </l><l n="174">se puero, castigator censorque minorum. </l><l n="175">multa ferunt anni venientes commoda secum, </l><l n="176">multa recedentes adimunt: ne forte seniles </l><l n="177">mandentur iuveni partes pueroque viriles: </l><l n="178">semper in adiunctis aevoque morabitur aptis. </l><l n="179">aut agitur res in scaenis aut acta refertur. </l><l n="180">segnius inritant animos demissa per aurem </l><l n="181">quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae </l><l n="182">ipse sibi tradit spectator: non tamen intus </l><l n="183">digna geri promes in scaenam multaque tolles </l><l n="184">ex oculis, quae mox narret facundia praesens: </l><l n="185">ne pueros coram populo Medea trucidet </l><l n="186">aut humana palam coquat exta nefarius atreus </l><l n="187">aut in avem Procne vertatur, Cadmus in anguem. </l><l n="188">quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi. 


            </l><l n="189">neve minor neu sit quinto productior actu </l><l n="190">fabula quae posci volt et spectanda reponi. </l></div></body></text></TEI>