parturient montes, nascetur ridiculus mus. quanto rectius hic, qui nil molitur inepte: 'dic mihi, Musa, virum, captae post tempora Troiae qui mores hominum multorum vidit et urbes.' non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitat, ut speciosa dehinc miracula promat, Antiphaten, Scyllamque, et cum Cyclope Charybdim; nec reditum Diomedis ab interitu Meleagri nec gemino bellum Troianum orditur ab ovo: semper ad eventum festinat et in medias res non secus ac notas auditorem rapit et quae desperat tractata nitescere posse relinquit atque ita mentitur, sic veris falsa remiscet, primo ne medium, medio ne discrepet imum. tu, quid ego et populus mecum desideret, audi, si plausoris eges aulaea manentis et usque sessuri, donec cantor 'vos plaudite' dicat. aetatis cuiusque notandi sunt tibi mores, mobilibusque decor naturis dandus et annis. reddere qui voces iam scit puer et pede certo signat humum, gestit paribus conludere et iram colligit ac ponit temere et mutatur in horas. inberbis iuvenis, tandem custode remoto, gaudet equis canibusque et aprici gramine campi, cereus in vitium flecti, monitoribus asper, utilium tardus provisor, prodigus aeris,