Phoebe silvarumque potens Diana, Lucidum caeli decus, o colendi Semper et culti, date quae precamur Tempore sacro, Quo Sibyllini monuere versus Virgines lectas puerosque castos Dis quibus septem placuere colles Dicere carmen. Alme Sol, curru nitido diem qui Promis et celas aliusque et idem Nasceris, possis nihil urbe Roma Visere maius ! Rite maturos aperire partus Lenis, Ilithyia, tuere matres, Sive tu Lucina probas vocari Seu Genitalis: Diva, producas subolem patrumque Prosperes decreta super iugandis Feminis prolisque novae feraci Lege marita, Certus undenos deciens per annos Orbis ut cantus referatque ludos Ter die claro totiensque grata Nocte frequentes. Vosque veraces cecinisse, Parcae, Quod semel dictumst stabilisque rerum Terminus servet, bona iam peractis Iungite fata. Fertilis frugum pecorisque tellus Spicea donet Cererem corona;