Inde octoginta fere stadia progressus ad alterum amnem — Boumelo nomen est — castra posuit. Opportuna explicandis copiis regio erat, equitabilis et vasta planities: ne stirpes quidem et brevia virgulta operiunt solum, liberque prospectus oculorum etiam ad ea, quae procul recessere, pennittitur: atque, si qua campi eminebant, iussit aequari totumque fastigium extendi. Alexandro, qui numerum copiarum eius, quantum procul coniectari poterat, aestimabant, vix fecerunt fidem tot milibus caesis maiores copias esse reparatas. Ceterum omnis periculi et maxime multitudinis contemptor undecimis castris ad Euphraten pervenit. Quo pontibus iuncto equites primos ire, phalangem sequi iubet Mazaeo, qui ad inhibendum transitum eius cum sex milibus equitum occurrerat, non auso perieulum sui facere. Paucis deinde non ad quietem, sed ad praeparandos animos diebus datis militi strenue hostem insequi coepit metuens, ne interiora regni sui peteret sequendusque esset per loca omni solitudine atque inopia vasta. Igitur quarto decimo die praeter Armeniam penetrat ad Tigrin. Tota regio ultra amnem recenti fumabat incendio: quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.