Ira deinde vertit in rabiem iam tum peregrinos ritus nova subiciente fortuna. Per talos enim spirantis lora traiecta sunt, religatumque ad currum traxere circa urbem equi gloriante rege, Achullen, a quo genus ipse deduceret, imitatum se esse poena in hostem capienda. Cecidere Persarum Arabumque circa X milia, nec Macedonibus incruenta victoria fuit. Obsidio certe non tam claritate urbis nobilitata est quam geminato periculo regis. Qui Aegyptum adire festinans Amyntan cum X triremibus in Macedoniam ad conquisitionem novorum militum misit. Nam que etiam secundis atterebantur tamen copiae, devictarumque gentium militi minor quam domestico fides habebatur. Aegyptii olim Persarum opibus infensi — quippe avare et superbe imperitatum sibi esse credebant — ad spem adventus eius erexerant animos, utpote qui Amyntam quoque transfugam et cum precario imperio venientem laeti recepissent. Igitur ingens multitudo Pelusium, qua intraturus videbatur, convenerat. Atque ille septimo die, postquam a Gaza copias moverat, in regionem Aegypti, quam nunc Castra Alexandri vocant, pervenit.