<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="6"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6" n="24"><p> Ducebat ipse rex antesignanos, et, dum incautius subit, saxo crus eius adfligitur. Innixus tamen telo nondum prioris vulneris obducta cicatrice inter primores dimicat, ira quoque accensus, quod duo in obsidione urbis eius vulnera acceperat. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6" n="25"><p>Betim egregia edita pugna multisque vulneribus confectum deseruerunt sui, nec tamen segnius proelium capessebat lubricis armis suo pariter atque hostium sanguine.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6" n="26"><p> Sed cum undique telis peteretur, ad postremum exhaust is viribus vivus in potestatem hostium pervertit. Quo adducto insolenti gaudio iuvenis elatus, alias virtutis etiam in hoste mirator: <q rend="double">Non, ut voluisti,</q> inquit, <q rend="double">morieris, sed, quidquid in captivum inveniri potest, passurum esse te cogita.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6" n="27"><p> Ille non interrito modo, sed contumaci quoque vultu intuens regem nullam ad minas eius reddidit vocem. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.6" n="28"><p>Tum Alexander: <q rend="double">Videtisne obstinatum ad tacendum?</q> inquit, <q rend="double">num genu posuit? num vocem supplicem misit? Vincam tamen silentium et, si nihil aliud, certe gemitu interpellabo.</q> </p></div></div></div></div></body></text></TEI>