Iamque crebris arietibus saxorum conpage laxata munimenta defecerant et classis intraverat portum et quidam Macedonum in turres hostium desertas evaserant, cum Tyrii tot simul malis victi alii supplices in templa confugiunt, alii foribus aedium obseratis occupant liberum mortis arbitrium, nonnulli ruunt in hostem haud inulti tamen perituri, magna pars summa tectorum obtinebat saxa et, quidquid fors in manus dederat, ingerentes subeuntibus. Alexander exceptis, qui in templa confugerant, omnes interfici ignemque tectis inici iubet. His per praecones pronuntiatis nemo tamen armatus opem a dis petere sustinuit: pueri virginesque templa conpleverant, viri in vestibulo suarum quisque aedium stabant, parata saevientibus turba. Multis tamen saluti fuere Sidonii, qui intra Macedonum praesidia erant. Hi urbem quidem inter victores intraverant, sed cognationis cum Tyriis memores — quippe utramque urbem Agenorem condidisse credebant — multos Tyriorum clam protegentes ad sua perduxere navigia: quibus occultatis Sidona devecti sunt. XV milia hoc furto subducta saevitiae sunt. Quantumque sanguinis fusum sit, vel ex hoc aestimari potest, quod intra munimenta urbis vi milia armatorum trucidata sunt.