<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="2"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.2" n="12"><p>Igitur bello decreto per muros turresque tormenta disponunt, arma iunioribus dividunt, opifices, quorum copia urbs abundabat, in officinas distribuunt. Omnia belli apparatu strepunt: ferreae quoque manus — harpagonas vocant —, quas operibus hostium inicerent, corvique et alia tuendis urbibus excogitata praeparabantur.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.2" n="13"><p>Sed cum fornacibus ferrum, quod excudi oportebat, inpositum esset, admotisque follibus ignem flatu accenderent, sanguinis rivi sub ipsis flammis extitisse dicuntur: idque omen in Macedonum interitum verterunt Tyrii.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.2" n="14"><p>Apud Macedonas quoque cum forte panem quidam militum frangerent, manantis sanguinis guttas notaverunt, territoque rege Aristander, peritissimus vatum, si extrinsecus cruor fluxisset, Macedonibus id triste futurum ait: contra, cum ab interiore parte manaverit, urbi, quam obsidere destinassent, exitium portendere.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.2" n="15"><p>Alexander cum et classem procul haberet et longam obsidionem magno sibi ad cetera inpedimento videret fore, caduceatores, qui ad pacem eos conpellerent, misit: quos Tyrii contra ius gentium occisos praecipitaverunt in altum. Atque ille suorum tam indigna morte commotus urbem obsidere statuit. <pb n="p.48"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.2" n="16"><p> Sed ante iacienda moles erat, quae continenti urbem committeret. Ingens ergo animis militum desperatio incessit cernentibus profundum mare, quod vix divina ope posset inpleri: quae saxa tam vasta, quas tam proceras arbores posse reperiri? exhauriendas esse regiones, ut illud spatium exaggeraretur: exaestuare semper fretum, quoque artius volutetur inter insulam et continentem, hoc acrius furere.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>