<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="15"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.15" n="32"><p> Iamque non pugna, sed caedes erat, cum is Dareus quo que currum suum in fugam vertit. Haerebat in tergis fugientium victor, sed prospectum oculorum nubes pulveris, quae ad caelum efferebatur, abstulerat: </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.15" n="33"><p> ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes. Exaudiebant tamen strepitus habenarum, quibus equi currum vehentes identidem verberabantur: haec sola fugientis vestigia excepta sunt.</p></div></div><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="16"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.16" n="1"><p> At in laevo Macedonum cornu — <milestone unit="alt" n="60"/>Parmenio, sicut ante est dictum, tuebatur — longe alia fortuna utriusque partis res gerebatur. Mazaeus cum omni suorum equitatu vehementer invectus urguebat Macedonum <pb n="p.101"/> alas.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.16" n="2"><p>Iamque abundans multitudine aciem circumvehi coeperat, cum Parmenio equites nuntiare iubet Alexandro, in quo discrimine ipsi essent: ni mature subveniretur, non posse sisti fugam.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.16" n="3"><p>Iam multum viae praeceperat rex inminens fugientium tergis, cum a Parmenione tristis nuntius venit. Refrenare equos iussi, qui vehebantur, agmenque constitit frendente Alexandro, eripi sibi victoriam e manibus et Dareum felicius fugere quam se sequi.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>