<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="14"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="18"><p><q rend="double; merge">Nam Alexander, quantuscumque ignavis et timidis videri potest, unum animal est et, si quid mihi creditis, temerarium et vaecors, adhuc nostro pavore quam sua virtute felicius.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="19"><p><q rend="double; merge">Nihil autem potest esse diuturnum, cui non subest ratio. Licet felicitas adspirare videatur, tamen ad ultimum temeritati non sufficit. Praeterea breves et mutabiles vices rerum sunt, et fortuna numquam simpliciter indulget.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="20"><p><q rend="double; merge">Forsitan ita dii fata ordinaverint, ut Persarum imperium, <pb n="p.95"/> quod secundo cursu per CCXXX anuos ad summum fastigium evexerant, magno motu concuterent magis quam adfligerent admonerentque nos fragilitatis humanae, cuius nimia in prosperis rebus oblivio est</q>.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="21"><p><q rend="double; merge">Modo Graecis ultro bellum inferebamus: nunc in sedibus nostris propulsamus inlatum. Iactamur invicem varietate fortunae. Videlicet imperium, quia mutuo adfectamus, una gens non capit.</q><milestone unit="alt" n="55"/></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="22"><p><q rend="double; merge">Ceterum, etiam si spes non subesset, necessitas tamen stimulare deberet. Ad extrema perventum est. Matrem meam, duas filias, Ochum in spem huius imperii genitum, principes, illam subolem regiae stirpis, duces vestros reorum instar vinctos habet: nisi quid in vobis spei est, ego maiore mei parte captivus sum. Eripite viscera mea ex vinculis, restituite mihi pignora, pro quibus ipsi mori non recusatis, parentem, liberos: nam coniugem in illo carcere amisi.</q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>