<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="14"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="13"><p><q rend="double; merge">Cetera in vestra potestate sunt: audete modo vincere famamque, infirmissimum adversus fortes viros telum, contemnite. <milestone unit="alt" n="54"/>Temeritas est, quam adhuc pro virtute timuistis: quae ubi primum impetum effudit, velut quaedam animalia emisso aculeo, torpet.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="14"><p><q rend="double; merge">Hi vero campi deprehendere paucitatem, quam Ciliciae montes absconderant. Videtis ordines raros, cornua extenta, mediam aciem <del>vanam</del> exhaustam: nam Ultimi, quos locavit aversos, terga iam praebent. Obteri, mehercule, equorum ungulis possunt, etiam si nihil praeter falcatos currus emisero.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="15"><p><q rend="double; merge">Et bello vicerimus, si vicimus proelio. Nam ne illis quidem ad fugam locus est: hinc Euphrates, illinc Tigris prohibet inclusos.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="16"><p><q rend="double; merge">Et, quae antea pro illis erant, in contrarium versa sunt. Nostrum mobile et expeditum agmen est, illud praeda grave. Inplicatos ergo spoliis nostris trucidabimus, eademque res et causa erit victoriae et fructus.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.14" n="17"><p><q rend="double; merge">Quodsi quem e vobis nomen gentis movet, cogitet Macedonum illic arma esse, non corpora. Multum enim sanguinem invicem hausimus, et semper gravior in paucitate iactura est.</q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>