<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="11"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11" n="1"><p> Itaque quamquam frustra pace bis petita omnia <milestone unit="alt" n="43"/> in bellum consilia converterat, victus tamen continentia hostis ad novas pacis condiciones ferendas legatos, cognatorum principes, misit: quos Alexander consilio advocato introduci iussit.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11" n="2"><p> E quibus maximus natu: <q rend="double">Dareum,</q> inquit, <q rend="double">ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11" n="3"><p><q rend="double; merge">Matrem, coniugem, liberos eius, nisi quod sine illo sunt, captos esse non sensimus: pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11" n="4"><p><q rend="double; merge">Vultum tuum video, qualis Darei fuit, cum dimitteremur ab eo: et ille tamen uxorem, tu hostem luges. Iam in acie stares, nisi cura te sepulturae eius moraretur. Ecquid mirum est, si tam ab amico animo pacem petit? Quid opus est armis, inter quos odia sublata sunt?</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.11" n="5"><p><q rend="double; merge">Antea imperio tuo finem destinabat Halym amnem, qui Lydiam terminat: nunc, quidquid inter Hellespontum et Euphraten est, in dotem filiae offert, quam tibi tradit.</q></p></div></div></div></div></body></text></TEI>