<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="10"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10" n="25"><p> E spadonibus, qui circa reginam erant, Tyriotes inter trepidationem lugentium elapsus per eam portam, quae, quia ab hoste aversa erat, levius custodiebatur, ad Darei castra pervenit exceptusque a vigilibus in tabernaculum regis perducitur gemens et veste lacerata.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10" n="26"><p> Quem ut conspexit Dareus, multiplici doloris expectatione commotus et, quid potissimum timeret, incertus: <q rend="double">Vultus,</q> inquit, <q rend="double">tuus nescio quod ingens malum praefert, sed cave miseri hominis auribus parcas: didici esse infelix, et saepe calamitatis solacium <pb n="p.79"/> est nosse sortem suam.</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10" n="27"><p><q rend="double; merge">Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?</q></p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10" n="28"><p>Ad haec Tyriotes: <q rend="double">Istud quidem procul abest,</q> inquit: <q rend="double">quantuscumque enim reginis honos ab his, qui parent, haberi potest, tuis a victore servatus est. Sed uxor tua paulo ante excessit e vita.</q> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.10" n="29"><p>Tunc vero non gemitus modo, sed etiam eiulatus totis castris exaudiebatur. Nec dubitavit Dareus, quin interfecta esset, quia nequisset contumeliam perpeti, exclamatque a1nens dolore: <q rend="double">Quod ego tantum nefas commisi, Alexander? quem tuorum propinquorum necavi, ut hanc vicem redderes saevitiae meae? Odisti me non quidem provocatus: sed finge iustum intulisse te bellum, cum feminis ergo agere debueras?</q> </p></div></div></div></div></body></text></TEI>