<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2"><div type="textpart" subtype="book" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2" n="4"><div type="textpart" subtype="chapter" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4" n="1"><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.1" n="32"><p> itaque Mazaces, quamquam infelici proelio suorum animos territos esse cognoverat, tamen palantes et victoriae fiducia incautos ostentans perpulit, ne dubitarent ex urbe erumpere et res amissas reciperare.</p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.1" n="33"><p> Id consilium non ratione prudentius quam eventu felicius fuit: ad unum omnes cum ipso duce occisi sunt. Has poenas Amyntas utrique regi dedit, nihilo magis ei, ad quem transfugerat, fidus quam illi, quem deseruerat. <milestone unit="alt" n="6"/> </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.1" n="34"><p> Darei praetores, qui proelio apud Isson superfuerant, cum omni manu, quae fugientes secuta erat, adsumpta etiam Cappadocum et Paphlagonum iuventute Lydiam reciperare temptabant. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.1" n="35"><p>Antigonus, praetor Alexandri, Lydiae praeerat: qui quamquam plerosque militum ex praesidiis ad regem dimiserat, tamen barbaris spretis in aciem suos eduxit. Eadem illic quoque fortuna partium fuit: tribus proeliis alia atque alia regione commissis Persae funduntur. </p></div><div type="textpart" subtype="section" xml:base="urn:cts:latinLit:phi0860.phi001.perseus-lat2:4.1" n="36"><p>Eodem <pb n="p.45"/> tempore classis Macedonum ex Graecia accita Aristomenen, qui ad Hellesponti oram reciperandam a Dareo erat missus, captis eius aut eversis navibus superat.</p></div></div></div></div></body></text></TEI>